monumenta.ch > Plinius > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 116
{XL} Est animal eius temporis, infixo semper sanguini capite vivens atque ita intumescens. unum animalium, cui cibi non sit exitus, dehiscit in minia satietate, alimento ipso moriens. numquam hoc in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia; in ovibus et in capris hoc solum. aeque mira sanguinis et hirundinum in palustri aqua sitis; namque et hae toto capite conduntur. est volucre canibus peculiare suum malum, aures maxime lancinans, quae defendi morsu non queunt.